[1] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens :[2] Hæc dicit Dominus, qui facturus est,et formaturus illud, et paraturus :Dominus nomen ejus :[3] Clama ad me, et exaudiam te,et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.[4] Quia hæc dicit Dominus Deus Israëlad domos urbis hujus,et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt,et ad munitiones, et ad gladium[5] venientium ut dimicent cum Chaldæis,et impleant eas cadaveribus hominumquos percussi in furore meo et in indignatione mea,abscondens faciem meam a civitate hac,propter omnem malitiam eorum :[6] Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem,et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.[7] Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem,et ædificabo eos sicut a principio.[8] Et emundabo illos ab omni iniquitate suain qua peccaverunt mihi,et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum,in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.[9] Et erit mihi in nomen, et in gaudium,et in laudem, et in exsultationemcunctis gentibus terræ,quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis :et pavebunt et turbabuntur in universis bonis,et in omni pace quam ego faciam eis.[10] Hæc dicit Dominus :Adhuc audietur in loco istoquem vos dicitis esse desertum,eo quod non sit homo nec jumentumin civitatibus Juda, et foris Jerusalem,quæ desolatæ sunt, absque homine,et absque habitatore, et absque pecore,[11] vox gaudii et vox lætitiæ,vox sponsi et vox sponsæ,vox dicentium : Confitemini Domino exercituum,quoniam bonus Dominus,quoniam in æternum misericordia ejus :et portantium vota in domum Domini :reducam enim conversionem terræsicut a principio, dicit Dominus.[12] Hæc dicit Dominus exercituum :Adhuc erit in loco isto deserto,absque homine et absque jumento,et in cunctis civitatibus ejus,habitaculum pastorum accubantium gregum.[13] In civitatibus montuosis,et in civitatibus campestribus,et in civitatibus quæ ad austrum sunt,et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem,et in civitatibus Juda,adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.[14] Ecce dies veniunt, dicit Dominus,et suscitabo verbum bonum quod locutus sumad domum Israël et ad domum Juda.[15] In diebus illis et in tempore illogerminare faciam David germen justitiæ,et faciet judicium et justitiam in terra :[16] in diebus illis salvabitur Juda,et Jerusalem habitabit confidenter :et hoc est nomen quod vocabunt eum :Dominus justus noster.[17] Quia hæc dicit Dominus :Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël :[18] et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea,qui offerat holocautomata,et incendat sacrificum,et cædat victimas omnibus diebus. [19] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :[20] Hæc dicit Dominus :Si irritum potest fieri pactum meum cum die,et pactum meum cum nocte,ut non sit dies et nox in tempore suo,[21] et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo,ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus,et Levitæ et sacerdotes ministri mei.[22] Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli,et metiri arena maris,sic multiplicabo semen David servi mei,et Levitas ministros meos. [23] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :[24] Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens :Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt ?et populum meum despexerunt,eo quod non sit ultra gens coram eis.[25] Hæc dicit Dominus :Si pactum meum inter diem et noctem,et leges cælo et terræ non posui,[26] equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam,ut non assumam de semine ejusprincipes seminis Abraham, Isaac, et Jacob :reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.