[1] Hæc dicit Dominus :Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus,qui cor suum levaverunt contra me,quasi ventum pestilentem :[2] et mittam in Babylonem ventilatores,et ventilabunt eam et demolientur terram ejus,quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.[3] Non tendat qui tendit arcum suum,et non ascendat loricatus :nolite parcere juvenibus ejus ;interficite omnem militiam ejus.[4] Et cadent interfecti in terra Chaldæorum,et vulnerati in regionibus ejus.[5] Quoniam non fuit viduatus Israël et Judaa Deo suo, Domino exercituum,terra autem eorum repleta est delictoa Sancto Israël.[6] Fugite de medio Babylonis,et salvet unusquisque animam suam :nolite tacere super iniquitatem ejus,quoniam tempus ultionis est a Domino :vicissitudinem ipse retribuet ei.[7] Calix aureus Babylon in manu Domini,inebrians omnem terram :de vino ejus biberunt gentes,et ideo commotæ sunt.[8] Subito cecidit Babylon, et contrita est.Ululate super eam :tollite resinam ad dolorem ejus,si forte sanetur.[9] Curavimus Babylonem, et non est sanata :derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam :quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus,et elevatum est usque ad nubes.[10] Protulit Dominus justitias nostras :venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.[11] Acuite sagittas, implete pharetras :suscitavit Dominus spiritum regum Medorum :et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam,quoniam ultio Domini est,ultio templi sui.[12] Super muros Babylonis levate signum,augete custodiam, levate custodes,præparate insidias :quia cogitavit Dominus,et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.[13] Quæ habitas super aquas multas,locuples in thesauris :venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.[14] Juravit Dominus exercituum per animam suam :Quoniam replebo te hominibus quasi brucho,et super te celeuma cantabitur.[15] Qui fecit terram in fortitudine sua,præparavit orbem in sapientia sua,et prudentia sua extendit cælos.[16] Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo :qui levat nubes ab extremo terræ,fulgura in pluviam fecit,et produxit ventum de thesauris suis.[17] Stultus factus est omnis homo a scientia ;confusus est omnis conflator in sculptili :quia mendax est conflatio eorum,nec est spiritus in eis.[18] Vana sunt opera, et risu digna :in tempore visitationis suæ peribunt.[19] Non sicut hæc, pars Jacob,quia qui fecit omnia ipse est :et Israël sceptrum hæreditatis ejus :Dominus exercituum nomen ejus.[20] Collidis tu mihi vasa belli :et ego collidam in te gentes,et disperdam in te regna :[21] et collidam in te equum et equitem ejus :et collidam in te currum et ascensorem ejus :[22] et collidam in te virum et mulierem :et collidam in te senem et puerum :et collidam in te juvenem et virginem :[23] et collidam in te pastorem et gregem ejus :et collidam in te agricolam et jugales ejus :et collidam in te duces et magistratus :[24] et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ,omne malum suum quod fecerunt in Sion,in oculis vestris, ait Dominus.[25] Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus,qui corrumpis universam terram :et extendam manum meam super te,et evolvam te de petris,et dabo te in montem combustionis :[26] et non tollent de te lapidem in angulum,et lapidem in fundamenta :sed perditus in æternum eris, ait Dominus.[27] Levate signum in terra,clangite buccina in gentibus,sanctificate super eam gentes,annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez :numerate contra eam Taphsar,adducite equum quasi bruchum aculeatum.[28] Sanctificate contra eam gentes,reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus,cunctamque terram potestatis ejus.[29] Et commovebitur terra et conturbabitur,quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini,ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.[30] Cessaverunt fortes Babylonis a prælio ;habitaverunt in præsidiis :devoratum est robur eorum,et facti sunt quasi mulieres :incensa sunt tabernacula ejus,contriti sunt vectes ejus.[31] Currens obviam currenti veniet,et nuntius obvius nuntianti,ut annuntiet regi Babylonisquia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.[32] Et vada præoccupata sunt,et paludes incensæ sunt igni,et viri bellatores conturbati sunt.[33] Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Filia Babylonis quasi area,tempus trituræ ejus :adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.[34] Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis :reddidit me quasi vas inane,absorbuit me quasi draco,replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.[35] Iniquitas adversum meet caro mea super Babylonem,dicit habitatio Sion :et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.[36] Propterea hæc dicit Dominus :Ecce ego judicabo causam tuam,et ulciscar ultionem tuam :et desertum faciam mare ejus,et siccabo venam ejus.[37] Et erit Babylon in tumulos,habitatio draconum, stupor et sibilus,eo quod non sit habitator.[38] Simul ut leones rugient ;excutient comas veluti catuli leonum.[39] In calore eorum ponam potus eorum,et inebriabo eos ut sopiantur,et dormiant somnum sempiternum,et non consurgant, dicit Dominus.[40] Deducam eos quasi agnos ad victimam,et quasi arietes cum hædis.[41] Quomodo capta est Sesach,et comprehensa est inclyta universæ terræ !quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes ![42] Ascendit super Babylonem mare :multitudine fluctuum ejus operta est.[43] Factæ sunt civitates ejus in stuporem,terra inhabitabilis et deserta,terra in qua nullus habitet,nec transeat per eam filius hominis.[44] Et visitabo super Bel in Babylone,et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus :et non confluent ad eum ultra gentes,siquidem et murus Babylonis corruet.[45] Egredimini de medio ejus, populus meus,ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,[46] et ne forte mollescat cor vestrum,et timeatis auditum qui audietur in terra :et veniet in anno auditio,et post hunc annum auditio,et iniquitas in terra,et dominator super dominatorem.[47] Propterea ecce dies veniunt,et visitabo super sculptilia Babylonis,et omnis terra ejus confundetur,et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.[48] Et laudabunt super Babylonem cæli et terra,et omnia quæ in eis sunt :quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.[49] Et quomodo fecit Babylon,ut caderent occisi in Israël,sic de Babylonecadent occisi in universa terra.[50] Qui fugistis gladium, venite,nolite stare :recordamini procul Domini,et Jerusalem ascendat super cor vestrum.[51] Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium :operuit ignominia facies nostras,quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.[52] Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus,et visitabo super sculptilia ejus,et in omni terra ejus mugiet vulneratus.[53] Si ascenderit Babylon in cælum,et firmaverit in excelso robur suum,a me venient vastatores ejus, ait Dominus.[54] Vox clamoris de Babylone,et contritio magna de terra Chaldæorum :[55] quoniam vastavit Dominus Babylonem,et perdidit ex ea vocem magnam :et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ ;dedit sonitum vox eorum :[56] quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo,et apprehensi sunt fortes ejus,et emarcuit arcus eorum,quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.[57] Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus,et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus :et dormient somnum sempiternum,et non expergiscentur, ait Rex(Dominus exercituum nomen ejus).[58] Hæc dicit Dominus exercituum :Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur,et portæ ejus excelsæ igni comburentur,et labores populorum ad nihilum,et gentium in ignem erunt, et disperibunt.[59] Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiæ. [60] Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno : omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem. [61] Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc, [62] dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo. [63] Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten, [64] et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.