[1] Quis dabit capiti meo aquam,et oculis meis fontem lacrimarum,et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ?[2] Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum,et derelinquam populum meum,et recedam ab eis ?quia omnes adulteri sunt,cœtus prævaricatorum.[3] Et extenderunt linguam suamquasi arcum mendacii et non veritatis :confortati sunt in terra,quia de malo ad malum egressi sunt,et me non cognoverunt, dicit Dominus.[4] Unusquisque se a proximo suo custodiat,et in omni fratre suo non habeat fiduciam :quia omnis frater supplantans supplantabit,et omnis amicus fraudulenter incedet.[5] Et vir fratrem suum deridebit,et veritatem non loquentur :docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ;ut inique agerent laboraverunt.[6] Habitatio tua in medio doli :in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.[7] Propterea hæc dicit Dominus exercituum :Ecce ego conflabo, et probabo eos :quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei ?[8] Sagitta vulnerans lingua eorum,dolum locuta est.In ore suo pacem cum amico suo loquitur,et occulte ponit ei insidias.[9] Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?[10] Super montes assumam fletum ac lamentum,et super speciosa deserti planctum,quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens,et non audierunt vocem possidentis :a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.[11] Et dabo Jerusalem in acervos arenæ,et cubilia draconum :et civitates Juda dabo in desolationem,eo quod non sit habitator.[12] Quis est vir sapiens qui intelligat hoc,et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud,quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum,eo quod non sit qui pertranseat ?[13] Et dixit Dominus :Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis,et non audierunt vocem meam,et non ambulaverunt in ea,[14] et abierunt post pravitatem cordis sui,et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :[15] idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego cibabo populum istum absinthio,et potum dabo eis aquam fellis.[16] Et dispergam eos in gentibusquas non noverunt ipsi et patres eorum,et mittam post eos gladium,donec consumantur.[17] Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant :et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent :[18] festinent, et assumant super nos lamentum :deducant oculi nostri lacrimas,et palpebræ nostræ defluant aquis.[19] Quia vox lamentationis audita est de Sion :Quomodo vastati sumus,et confusi vehementer ?quia dereliquimus terram ;quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.[20] Audite ergo, mulieres, verbum Domini,et assumant aures vestræ sermonem oris ejus,et docete filias vestras lamentum,et unaquæque proximam suam planctum :[21] quia ascendit mors per fenestras nostras ;ingressa est domos nostras,disperdere parvulos deforis,juvenes de plateis. [22] Loquere : Hæc dicit Dominus :Et cadet morticinum hominisquasi stercus super faciem regionis,et quasi fœnum post tergum metentis,et non est qui colligat.[23] Hæc dicit Dominus :Non glorietur sapiens in sapientia sua,et non glorietur fortis in fortitudine sua,et non glorietur dives in divitiis suis :[24] sed in hoc glorietur, qui gloriatur,scire et nosse me,quia ego sum Dominus qui facio misericordiam,et judicium, et justitiam in terra :hæc enim placent mihi, ait Dominus.[25] Ecce dies veniunt, dicit Dominus,et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,[26] super Ægyptum, et super Juda, et super Edom,et super filios Ammon, et super Moab ;et super omnes qui attonsi sunt in comam,habitantes in deserto :quia omnes gentes habent præputium,omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.