[1] Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam,et recedens ab eo duxerit virum alterum,numquid revertetur ad eam ultra ?numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ?Tu autem fornicata es cum amatoribus multis :tamen revertere ad me, dicit Dominus,et ego suscipiam te.[2] Leva oculos tuos in directum,et vide ubi non prostrata sis.In viis sedebas,exspectans eos quasi latro in solitudine :et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.[3] Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum,et serotinus imber non fuit.Frons mulieris meretricis facta est tibi ;noluisti erubescere.[4] Ergo saltem amodo voca me :Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :[5] numquid irasceris in perpetuum,aut perseverabis in finem ?ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.[6] Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ?Abiit sibimet super omnem montem excelsum,et sub omni ligno frondoso,et fornicata est ibi.[7] Et dixi, cum fecisset hæc omnia :Ad me revertere :et non est reversa.Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda[8] quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël,dimisissem eam,et dedissem ei libellum repudii :et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :[9] et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,et mœchata est cum lapide et ligno :[10] et in omnibus his non est reversa ad meprævaricatrix soror ejus Judain toto corde suo,sed in mendacio, ait Dominus. [11] Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ. [12] Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus,et non avertam faciem meam a vobis,quia sanctus ego sum, dicit Dominus,et non irascar in perpetuum.[13] Verumtamen scito iniquitatem tuam,quia in Dominum Deum tuum prævaricata es,et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso,et vocem meam non audisti, ait Dominus.[14] Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus,quia ego vir vester :et assumam vos unum de civitate,et duos de cognatione,et introducam vos in Sion.[15] Et dabo vobis pastores juxta cor meum,et pascent vos scientia et doctrina.[16] Cumque multiplicati fueritis,et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus,non dicent ultra :Arca testamenti Domini :neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius,nec visitabitur, nec fiet ultra.[17] In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini :et congregabuntur ad eam omnes gentesin nomine Domini in Jerusalem,et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.[18] In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël,et venient simul de terra aquilonisad terram quam dedi patribus vestris.[19] Ego autem dixi :Quomodo ponam te in filios,et tribuam tibi terram desiderabilem,hæreditatem præclaram exercituum gentium ?Et dixi : Patrem vocabis me,et post me ingredi non cessabis.[20] Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum,sic contempsit me domus Israël,dicit Dominus.[21] Vox in viis audita est,ploratus et ululatus filiorum Israël :quoniam iniquam fecerunt viam suam ;obliti sunt Domini Dei sui.[22] Convertimini, filii revertentes,et sanabo aversiones vestras.Ecce nos venimus ad te :tu enim es Dominus Deus noster.[23] Vere mendaces erant colles,et multitudo montium :vere in Domino Deo nostro salus Israël.[24] Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra :greges eorum, et armenta eorum,filios eorum, et filias eorum.[25] Dormiemus in confusione nostra,et operiet nos ignominia nostra :quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri,ab adolescentia nostra usque ad diem hanc :et non audivimus vocem Domini Dei nostri.