[1] Et factum est verbum Domini ad me, dicens :[2] Non accipies uxorem,et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto.[3] Quia hæc dicit Dominussuper filios et filias qui generantur in loco isto,et super matres eorum, quæ genuerunt eos,et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac :[4] Mortibus ægrotationum morientur :non plangentur, et non sepelientur :in sterquilinium super faciem terræ erunt,et gladio et fame consumentur :et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.[5] Hæc enim dicit Dominus :Ne ingrediaris domum convivii,neque vadas ad plangendum,neque consoleris eos,quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus,misericordiam et miserationes.[6] Et morientur grandes et parvi in terra ista :non sepelientur, neque plangentur,et non se incident,neque calvitium fiet pro eis.[7] Et non frangent inter eos lugenti panemad consolandum super mortuo,et non dabunt eis potum calicisad consolandum super patre suo et matre.[8] Et domum convivii non ingrediaris,ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas.[9] Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego auferam de loco isto,in oculis vestris, et in diebus vestris,vocem gaudii et vocem lætitiæ,vocem sponsi et vocem sponsæ.[10] Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc,et dixerint tibi :Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud ?quæ iniquitas nostra,et quod peccatum nostrum,quod peccavimus Domino Deo nostro ?[11] dices ad eos :Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus,et abierunt post deos alienos,et servierunt eis, et adoraverunt eos,et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.[12] Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri :ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali,ut me non audiat.[13] Et ejiciam vos de terra hacin terram quam ignoratis,vos et patres vestri :et servietis ibi diis alienis, die ac nocte,qui non dabunt vobis requiem.[14] Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,et non dicetur ultra :Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,[15] sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis,et de universis terris ad quas ejeci eos :et reducam eos in terram suam,quam dedi patribus eorum.[16] Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus,et piscabuntur eos :et post hæc mittam eis multos venatores,et venabuntur eos de omni monte,et de omni colle, et de cavernis petrarum.[17] Quia oculi mei super omnes vias eorum :non sunt absconditæ a facie mea,et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.[18] Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum,quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum,et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam.[19] Domine, fortitudo mea, et robur meum,et refugium meum in die tribulationis,ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent :Vere mendacium possederunt patres nostri,vanitatem quæ eis non profuit.[20] Numquid faciet sibi homo deos,et ipsi non sunt dii ?[21] Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc,ostendam eis manum meam, et virtutem meam,et scient quia nomen mihi Dominus.