Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Jeremias / Capitulum 22

[1] Hæc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc[2] et dices :

Audi verbum Domini, rex Juda,
qui sedes super solium David :
tu et servi tui, et populus tuus,
qui ingredimini per portas istas.
[3] Hæc dicit Dominus :
Facite judicium et justitiam,
et liberate vi oppressum de manu calumniatoris :
et advenam, et pupillum, et viduam
nolite contristare, neque opprimatis inique,
et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
[4] Si enim facientes feceritis verbum istud,
ingredientur per portas domus hujus
reges sedentes de genere David super thronum ejus,
et ascendentes currus et equos,
ipsi, et servi, et populus eorum.
[5] Quod si non audieritis verba hæc :
in memetipso juravi, dicit Dominus,
quia in solitudinem erit domus hæc.
[6] Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda :
Galaad, tu mihi caput Libani,
si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !
[7] Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus :
et succident electas cedros tuas,
et præcipitabunt in ignem.
[8] Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc,
et dicet unusquisque proximo suo :
Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?
[9] Et respondebunt :
Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,
et adoraverint deos alienos, et servierint eis.
[10] Nolite flere mortuum,
neque lugeatis super eum fletu :
plangite eum qui egreditur,
quia non revertetur ultra,
nec videbit terram nativitatis suæ.
[11] Quia hæc dicit Dominus ad Sellum,
filium Josiæ, regem Juda,
qui regnavit pro Josia patre suo,
qui egressus est de loco isto :
Non revertetur huc amplius,
[12] sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur,
et terram istam non videbit amplius.
[13]  qui ædificat domum suam in injustitia,
et cœnacula sua non in judicio :
amicum suum opprimet frustra,
et mercedem ejus non reddet ei :
[14] qui dicit : Ædificabo mihi domum latam,
et cœnacula spatiosa :
qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,
pingitque sinopide.
[15] Numquid regnabis quoniam confers te cedro ?
pater tuus numquid non comedit et bibit,
et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?
[16] Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum :
numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.
[17] Tui vero oculi et cor ad avaritiam,
et ad sanguinem innocentem fundendum,
et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
[18] Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim,
filium Josiæ, regem Juda :
Non plangent eum : frater ! et soror !
non concrepabunt ei : domine ! et inclyte !
[19] Sepultura asini sepelietur,
putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.

[20] Ascende Libanum, et clama,
et in Basan da vocem tuam :
et clama ad transeuntes,
quia contriti sunt omnes amatores tui.
[21] Locutus sum ad te in abundantia tua,
et dixisti : Non audiam :
hæc est via tua ab adolescentia tua,
quia non audisti vocem meam.
[22] Omnes pastores tuos pascet ventus,
et amatores tui in captivitatem ibunt :
et tunc confunderis,
et erubesces ab omni malitia tua.
[23] Quæ sedes in Libano,
et nidificas in cedris,
quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,
quasi dolores parturientis ?
[24] Vivo ego, dicit Dominus,
quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda
annulus in manu dextera mea,
inde evellam eum,
[25] et dabo te in manu quærentium animam tuam,
et in manu quorum tu formidas faciem,
et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,
et in manu Chaldæorum :
[26] et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te,
in terram alienam, in qua nati non estis,
ibique moriemini.
[27] Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc,
non revertentur.
[28] Numquid vas fictile atque contritum
vir iste Jechonias ?
numquid vas absque omni voluptate ?
quare abjecti sunt ipse et semen ejus,
et projecti in terram quam ignoraverunt ?
[29] Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
[30] Hæc dicit Dominus :
Scribe virum istum sterilem,
virum qui in diebus suis non prosperabitur :
nec enim erit de semine ejus vir
qui sedeat super solium David,
et potestatem habeat ultra in Juda.