[1] In illo tempore, ait Dominus,ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,de sepulchris suis :[2] et expandent ea ad solem, et lunam,et omnem militiam cæli,quæ dilexerunt, et quibus servierunt,et post quæ ambulaverunt,et quæ quæsierunt, et adoraverunt.Non colligentur, et non sepelientur :in sterquilinium super faciem terræ erunt.[3] Et eligent magis mortem quam vitam,omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima,in universis locis quæ derelicta sunt,ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.[4] Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Numquid qui cadit non resurget ?et qui aversus est non revertetur ?[5] Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalemaversione contentiosa ?Apprehenderunt mendacium,et noluerunt reverti.[6] Attendi, et auscultavi :nemo quod bonum est loquitur ;nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo,dicens : Quid feci ?Omnes conversi sunt ad cursum suum,quasi equus impetu vadens ad prælium.[7] Milvus in cælo cognovit tempus suum :turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui :populus autem meus non cognovit judicium Domini.[8] Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus,et lex Domini nobiscum est ?vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum ![9] Confusi sunt sapientes ;perterriti et capti sunt :verbum enim Domini projecerunt,et sapientia nulla est in eis.[10] Propterea dabo mulieres eorum exteris,agros eorum hæredibus,quia a minimo usque ad maximumomnes avaritiam sequuntur :a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt mendacium.[11] Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam,dicentes : Pax, pax !cum non esset pax.[12] Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :quinimmo confusione non sunt confusi,et erubescere nescierunt.Idcirco cadent inter corruentes :in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.[13] Congregans congregabo eos, ait Dominus.Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea :folium defluxit,et dedi eis quæ prætergressa sunt.[14] Quare sedemus ?convenite, et ingrediamur civitatem munitam,et sileamus ibi :quia Dominus Deus noster silere nos fecit,et potum dedit nobis aquam fellis :peccavimus enim Domino.[15] Exspectavimus pacem, et non erat bonum :tempus medelæ, et ecce formido.[16] A Dan auditus est fremitus equorum ejus ;a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra :et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ;urbem et habitatores ejus.[17] Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,quibus non est incantatio :et mordebunt vos, ait Dominus.[18] Dolor meus super dolorem,in me cor meum mœrens.[19] Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua :Numquid Dominus non est in Sion ?aut rex ejus non est in ea ?Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,et in vanitatibus alienis ?[20] Transiit messis, finita est æstas,et nos salvati non sumus.[21] Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus :stupor obtinuit me.[22] Numquid resina non est in Galaad ?aut medicus non est ibi ?quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei ?