[1] Et dixit Dominus ad me : Si steterit Moyses et Samuel coram me,non est anima mea ad populum istum :ejice illos a facie mea, et egrediantur.[2] Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ?dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Qui ad mortem, ad mortem,et qui ad gladium, ad gladium,et qui ad famem, ad famem,et qui ad captivitatem, ad captivitatem.[3] Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus :gladium ad occisionem,et canes ad lacerandum,et volatilia cæli et bestias terræad devorandum et dissipandum.[4] Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ,propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda,super omnibus quæ fecit in Jerusalem.[5] Quis enim miserebitur tui, Jerusalem,aut quis contristabitur pro te ?aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ?[6] Tu reliquisti me, dicit Dominus ;retrorsum abiisti :et extendam manum meam super te, et interficiam te :laboravi rogans.[7] Et dispergam eos ventilabro in portis terræ :interfeci et disperdidi populum meum,et tamen a viis suis non sunt reversi.[8] Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris :induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie :misi super civitates repente terrorem.[9] Infirmata est quæ peperit septem ;defecit anima ejus :occidit ei sol cum adhuc esset dies :confusa est, et erubuit :et residuos ejus in gladium daboin conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.[10] Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me,virum rixæ, virum discordiæ in universa terra ?Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam :omnes maledicunt mihi.[11] Dicit Dominus : Si non reliquiæ tuæ in bonum,si non occurri tibi in tempore afflictionis,et in tempore tribulationis adversus inimicum.[12] Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs ?[13] Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis,in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.[14] Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis,quia ignis succensus est in furore meo :super vos ardebit.[15] Tu scis, Domine : recordare mei, et visita me,et tuere me ab his qui persequuntur me.Noli in patientia tua suscipere me :scito quoniam sustinui propter te opprobrium.[16] Inventi sunt sermones tui, et comedi eos :et factum est mihi verbum tuum in gaudiumet in lætitiam cordis mei,quoniam invocatum est nomen tuum super me,Domine Deus exercituum.[17] Non sedi in concilio ludentium,et gloriatus sum a facie manus tuæ :solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.[18] Quare factus est dolor meus perpetuus,et plaga mea desperabilis renuit curari ?facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.[19] Propter hoc hæc dicit Dominus :Si converteris, convertam te,et ante faciem meam stabis :et si separaveris pretiosum a vili,quasi os meum eris :convertentur ipsi ad te,et tu non converteris ad eos.[20] Et dabo te populo huic in murum æreum fortem :et bellabunt adversum te, et non prævalebunt,quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus :[21] et liberabo te de manu pessimorum,et redimam te de manu fortium.