[1] Ad Moab. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa !capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.[2] Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon :cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente.Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.[3] Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.[4] Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.[5] Per ascensum enim Luithplorans ascendet in fletu,quoniam in descensu Oronaimhostes ululatum contritionis audierunt.[6] Fugite, salvate animas vestras,et eritis quasi myricæ in deserto :[7] pro eo enim quod habuisti fiduciamin munitionibus tuis et in thesauris tuis,tu quoque capieris :et ibit Chamos in transmigrationem,sacerdotes ejus et principes ejus simul.[8] Et veniet prædo ad omnem urbem,et urbs nulla salvabitur :et peribunt valles,et dissipabuntur campestria,quoniam dixit Dominus :[9] Date florem Moab, quia florens egredietur :et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.[10] Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.[11] Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,et requievit in fæcibus suis :nec transfusus est de vase in vas,et in transmigrationem non abiit :idcirco permansit gustus ejus in eo,et odor ejus non est immutatus.[12] Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum :et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,et lagunculas eorum collident.[13] Et confundetur Moab a Chamossicut confusa est domus Israël a Bethel,in qua habebat fiduciam.[14] Quomodo dicitis : Fortes sumus,et viri robusti ad præliandum ?[15] Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt,et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex :Dominus exercituum nomen ejus.[16] Prope est interitus Moab ut veniat,et malum ejus velociter accurret nimis.[17] Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus :et universi qui scitis nomen ejus, dicite :Quomodo confracta est virga fortis,baculus gloriosus ?[18] Descende de gloria, et sede in siti,habitatio filiæ Dibon,quoniam vastator Moab ascendit ad te :dissipavit munitiones tuas.[19] In via sta, et prospice,habitatio Aroër :interroga fugientem,et ei qui evasit dic : Quid accidit ?[20] Confusus est Moab, quoniam victus est.Ululate, et clamate :annuntiate in Arnon,quoniam vastata est Moab,[21] et judicium venit ad terram campestrem,super Helon, et super Jasa,et super Mephaath, [22] et super Dibon,et super Nabo, et super domum Deblathaim,[23] et super Cariathaim, et super Bethgamul,et super Bethmaon, [24] et super Carioth,et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab,quæ longe et quæ prope sunt.[25] Abscissum est cornu Moab,et brachium ejus contritum est, ait Dominus.[26] Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est :et allidet manum Moab in vomitu suo,et erit in derisum etiam ipse.[27] Fuit enim in derisum tibi Israël :quasi inter fures reperisses eum :propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es,captivus duceris.[28] Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab :et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.[29] Audivimus superbiam Moab : superbus est valde :sublimitatem ejus, et arrogantiam,et superbiam, et altitudinem cordis ejus.[30] Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,et quod non sit juxta eam virtus ejus,nec juxta quod poterat conata sit facere.[31] Ideo super Moab ejulabo,et ad Moab universam clamabo,ad viros muri fictilis lamentantes :[32] de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama.Propagines tuæ transierunt mare ;usque ad mare Jazer pervenerunt :super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.[33] Ablata est lætitia et exsultatiode Carmelo et de terra Moab,et vinum de torcularibus sustuli :nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.[34] De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ;a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante :aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.[35] Et auferam de Moab, ait Dominus,offerentem in excelsis,et sacrificantem diis ejus.[36] Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit,et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum :quia plus fecit quam potuit,idcirco perierunt.[37] Omne enim caput calvitium,et omnis barba rasa erit :in cunctis manibus colligatio,et super omne dorsum cilicium :[38] super omnia tecta Moab, et in plateis ejus,omnis planctus :quoniam contrivi Moabsicut vas inutile, ait Dominus.[39] Quomodo victa est, et ululaverunt ?quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ?eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.[40] Hæc dicit Dominus :Ecce quasi aquila volabit,et extendet alas suas ad Moab.[41] Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt :et erit cor fortium Moab in die illasicut cor mulieris parturientis,[42] et cessabit Moab esse populus,quoniam contra Dominum gloriatus est.[43] Pavor, et fovea,et laqueus super te,o habitator Moab, dicit Dominus.[44] Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,et qui conscenderit de fovea capietur laqueo :adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.[45] In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes,quia ignis egressus est de Hesebon,et flamma de medio Seon :et devorabit partem Moab,et verticem filiorum tumultus.[46] Væ tibi, Moab :periisti, popule Chamos,quia comprehensi sunt filii tuiet filiæ tuæ in captivitatem.[47] Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.