[1] Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : [2] Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. [3] Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. [4] Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :[5] Quoniam hæc dicit Dominus :Vocem terroris audivimus :formido, et non est pax.[6] Interrogate, et videte si generat masculus :quare ergo vidi omnis viri manumsuper lumbum suum, quasi parturientis,et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?[7] Væ ! quia magna dies illa,nec est similis ejus :tempusque tribulationis est Jacob,et ex ipso salvabitur.[8] Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :conteram jugum ejus de collo tuo,et vincula ejus dirumpam,et non dominabuntur ei amplius alieni :[9] sed servient Domino Deo suo,et David regi suo,quem suscitabo eis.[10] Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,neque paveas, Israël :quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,et semen tuum de terra captivitatis eorum :et revertetur Jacob, et quiescet,et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :[11] quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.Faciam enim consummationem in cunctis gentibusin quibus dispersi te :te autem non faciam in consummationem :sed castigabo te in judicio,ut non videaris tibi innoxius.[12] Quia hæc dicit Dominus :Insanabilis fractura tua ;pessima plaga tua :[13] non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :curationum utilitas non est tibi.[14] Omnes amatores tui obliti sunt tui,teque non quærent :plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.[15] Quid clamas super contritione tua ?insanabilis est dolor tuus :propter multitudinem iniquitatis tuæ,et propter dura peccata tua,feci hæc tibi.[16] Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,et universi hostes tui in captivitatem ducentur :et qui te vastant vastabuntur,cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.[17] Obducam enim cicatricem tibi,et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.Quia ejectam vocaverunt te, Sion :hæc est, quæ non habebat requirentem.[18] Hæc dicit Dominus :Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,et tectis ejus miserebor :et ædificabitur civitas in excelso suo,et templum juxta ordinem suum fundabitur :[19] et egredietur de eis laus,voxque ludentium.Et multiplicabo eos, et non minuentur :et glorificabo eos, et non attenuabuntur.[20] Et erunt filii ejus sicut a principio,et cœtus ejus coram me permanebit,et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.[21] Et erit dux ejus ex eo,et princeps de medio ejus producetur :et applicabo eum, et accedet ad me.Quis enim iste est qui applicet cor suumut appropinquet mihi ? ait Dominus :[22] et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.[23] Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens :in capite impiorum conquiescet.[24] Non avertet iram indignationis Dominus,donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :in novissimo dierum intelligetis ea.