Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Jeremias / Capitulum 11

[1] Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens :

[2] Audite verba pacti hujus,
et loquimini ad viros Juda,
et ad habitatores Jerusalem,
[3] et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus Israël :
Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus
[4] quod præcepi patribus vestris,
in die qua eduxi eos de terra Ægypti,
de fornace ferrea, dicens :
Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis,
et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum :
[5] ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris,
daturum me eis terram fluentem lacte et melle,
sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi : Amen, Domine[6] Et dixit Dominus ad me :

Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda,
et foris Jerusalem, dicens :
Audite verba pacti hujus, et facite illa,
[7] quia contestans contestatus sum patres vestros,
in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc :
mane consurgens contestatus sum,
et dixi : Audite vocem meam.
[8] Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam,
sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali :
et induxi super eos omnia verba pacti hujus
quod præcepi ut facerent,
et non fecerunt[9] Et dixit Dominus ad me :

Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.
[10] Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores,
qui noluerunt audire verba mea :
et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis :
irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum
quod pepigi cum patribus eorum.
[11] Quam ob rem hæc dicit Dominus :
Ecce ego inducam super eos mala
de quibus exire non poterunt :
et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
[12] Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem,
et clamabunt ad deos quibus libant,
et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
[13] Secundum numerum enim civitatum tuarum
erant dii tui, Juda :
et secundum numerum viarum Jerusalem,
posuisti aras confusionis,
aras ad libandum Baalim.
[14] Tu ergo noli orare pro populo hoc,
et ne assumas pro eis laudem et orationem,
quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me,
in tempore afflictionis eorum.
[15] Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ?
numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas,
in quibus gloriata es ?
[16] Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam,
vocavit Dominus nomen tuum :
ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea,
et combusta sunt fruteta ejus.
[17] Et Dominus exercituum, qui plantavit te,
locutus est super te malum,
pro malis domus Israël, et domus Juda,
quæ fecerunt sibi ad irritandum me,
libantes Baalim.

[18] Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi :
tunc ostendisti mihi studia eorum.
[19] Et ego quasi agnus mansuetus,
qui portatur ad victimam :
et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes :
Mittamus lignum in panem ejus,
et eradamus eum de terra viventium,
et nomen ejus non memoretur amplius.
[20] Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste,
et probas renes et corda,
videam ultionem tuam ex eis :
tibi enim revelavi causam meam.
[21] Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth,
qui quærunt animam tuam, et dicunt :
Non prophetabis in nomine Domini,
et non morieris in manibus nostris :
[22] propterea hæc dicit Dominus exercituum :
Ecce ego visitabo super eos :
juvenes morientur in gladio ;
filii eorum et filiæ eorum morientur in fame.
[23] Et reliquiæ non erunt ex eis :
inducam enim malum super viros Anathoth,
annum visitationis eorum.