[1] Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. [2] Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.[3] Præparate scutum et clypeum,et procedite ad bellum.[4] Jungite equos, et ascendite, equites :state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.[5] Quid igitur ? vidi ipsos pavidos,et terga vertentes,fortes eorum cæsos :fugerunt conciti, nec respexerunt :terror undique, ait Dominus.[6] Non fugiat velox,nec salvari se putet fortis :ad aquilonem juxta flumen Euphratenvicti sunt, et ruerunt.[7] Quis est iste, qui quasi flumen ascendit,et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?[8] Ægyptus fluminis instar ascendit,et velut flumina movebuntur fluctus ejus,et dicet : Ascendens operiam terram :perdam civitatem, et habitatores ejus.[9] Ascendite equos,et exsultate in curribus,et procedant fortes,Æthiopia et Libyes tenentes scutum,et Lydii arripientes et jacientes sagittas.[10] Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis,ut sumat vindictam de inimicis suis :devorabit gladius, et saturabitur,et inebriabitur sanguine eorum :victima enim Domini Dei exercituumin terra aquilonis juxta flumen Euphraten.[11] Ascende in Galaad, et tolle resinam,virgo filia Ægypti :frustra multiplicas medicamina :sanitas non erit tibi.[12] Audierunt gentes ignominiam tuam,et ululatus tuus replevit terram :quia fortis impegit in fortem,et ambo pariter conciderunt.[13] Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :[14] Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo,et resonet in Memphis, et in Taphnis :dicite : Sta, et præpara te,quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.[15] Quare computruit fortis tuus ?non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.[16] Multiplicavit ruentes,ceciditque vir ad proximum suum, et dicent :Surge, et revertamur ad populum nostrum,et ad terram nativitatis nostræ,a facie gladii columbæ.[17] Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti :tumultum adduxit tempus.[18] Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus),quoniam sicut Thabor in montibus,et sicut Carmelus in mari, veniet.[19] Vasa transmigrationis fac tibi,habitatrix filia Ægypti :quia Memphis in solitudinem erit,et deseretur, et inhabitabilis erit.[20] Vitula elegans atque formosa Ægyptus,stimulator ab aquilone veniet ei.[21] Mercenarii quoque ejus,qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,versi sunt, et fugerunt simul,nec stare potuerunt :quia dies interfectionis eorum venit super eos,tempus visitationis eorum.[22] Vox ejus quasi æris sonabit :quoniam cum exercitu properabunt,et cum securibus venient eiquasi cædentes ligna.[23] Succiderunt saltum ejus, ait Dominus,qui supputari non potest :multiplicati sunt super locustas,et non est eis numerus.[24] Confusa est filia Ægypti,et tradita in manu populi aquilonis.[25] Dixit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ,et super Pharaonem, et super Ægyptum,et super deos ejus, et super reges ejus,et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :[26] et dabo eos in manu quærentium animam eorum,et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,et in manu servorum ejus :et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.[27] Et tu ne timeas, serve meus Jacob,et ne paveas, Israël :quia ecce ego salvum te faciam de longinquo,et semen tuum de terra captivitatis tuæ :et revertetur Jacob, et requiescet,et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.[28] Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus,quia tecum ego sum :quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam :sed castigabo te in judicio,nec quasi innocenti parcam tibi.