[1] Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.[2] Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt,et obscuratæ sunt in terra,et clamor Jerusalem ascendit.[3] Majores miserunt minores suos ad aquam :venerunt ad hauriendum.Non invenerunt aquam :reportaverunt vasa sua vacua.Confusi sunt, et afflicti,et operuerunt capita sua.[4] Propter terræ vastitatem,quia non venit pluvia in terram,confusi sunt agricolæ :operuerunt capita sua.[5] Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,quia non erat herba.[6] Et onagri steterunt in rupibus ;traxerunt ventum quasi dracones :defecerunt oculi eorum,quia non erat herba.[7] Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine,fac propter nomen tuum :quoniam multæ sunt aversiones nostræ :tibi peccavimus.[8] Exspectatio Israël,salvator ejus in tempore tribulationis,quare quasi colonus futurus es in terra,et quasi viator declinans ad manendum ?[9] quare futurus es velut vir vagus,ut fortis qui non potest salvare ?Tu autem in nobis es, Domine,et nomen tuum invocatum est super nos :ne derelinquas nos.[10] Hæc dicit Dominus populo huic,qui dilexit movere pedes suos,et non quievit,et Domino non placuit :Nunc recordabitur iniquitatum eorum,et visitabit peccata eorum.[11] Et dixit Dominus ad me :Noli orare pro populo isto in bonum.[12] Cum jejunaverint,non exaudiam preces eorum,et si obtulerint holocautomata et victimas,non suscipiam ea :quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos. [13] Et dixi : A, a, a, Domine Deus :prophetæ dicunt eis :Non videbitis gladium,et fames non erit in vobis :sed pacem veram dabit vobis in loco isto. [14] Et dicit Dominus ad me : Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo :non misi eos, et non præcepi eis,neque locutus sum ad eos.Visionem mendacem, et divinationem,et fraudulentiam, et seductionem cordis sui,prophetant vobis.[15] Idcirco hæc dicit Dominusde prophetis qui prophetant in nomine meo,quos ego non misi, dicentes :Gladius et fames non erit in terra hac :In gladio et fame consumentur prophetæ illi.[16] Et populi quibus prophetanterunt projecti in viis Jerusalempræ fame et gladio,et non erit qui sepeliat eos :ipsi et uxores eorum,filii et filiæ eorum :et effundam super eos malum suum.[17] Et dices ad eos verbum istud :Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem,et non taceant,quoniam contritione magnacontrita est virgo filia populi mei,plaga pessima vehementer.[18] Si egressus fuero ad agros,ecce occisi gladio :et si introiero in civitatem,ecce attenuati fame.Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.[19] Numquid projiciens abjecisti Judam ?aut Sion abominata est anima tua ?quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas ?Exspectavimus pacem,et non est bonum :et tempus curationis,et ecce turbatio.[20] Cognovimus, Domine, impietates nostras,iniquitates patrum nostrorum,quia peccavimus tibi.[21] Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum,neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ :recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.[22] Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant ?aut cæli possunt dare imbres ?nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus ?tu enim fecisti omnia hæc.