[1] Hæc dicit Dominus ad me : Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. [2] Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. [3] Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens : [4] Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos : et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petræ. [5] Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus. [6] Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me : Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi. [7] Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud : et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. [8] Et factum est verbum Domini ad me, dicens :[9] Hæc dicit Dominus :Sic putrescere faciam superbiam Juda,et superbiam Jerusalem multam :[10] populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea,et ambulant in pravitate cordis sui,abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos :et erunt sicut lumbare istud,quod nulli usui aptum est.[11] Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri,sic agglutinavi mihi omnem domum Israël,et omnem domum Juda, dicit Dominus,ut essent mihi in populum,et in nomen, et in laudem, et in gloriam :et non audierunt.[12] Dices ergo ad eos sermonem istum : Hæc dicit Dominus Deus Israël :Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te : Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino ? [13] Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus,et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus,et sacerdotes, et prophetas,et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.[14] Et dispergam eos virum a fratre suo,et patres et filios pariter, ait Dominus.Non parcam, et non concedam :neque miserebor, ut non disperdam eos.[15] Audite, et auribus percipite :nolite elevari, quia Dominus locutus est.[16] Date Domino Deo vestro gloriamantequam contenebrescat,et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos :exspectabitis lucem,et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.[17] Quod si hoc non audieritis,in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ :plorans plorabit,et deducet oculus meus lacrimam,quia captus est grex Domini.[18] Dic regi et dominatrici :Humiliamini, sedete,quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.[19] Civitates austri clausæ sunt,et non est qui aperiat :translata est omnis Juda transmigratione perfecta.[20] Levate oculos vestros et videte,qui venitis ab aquilone :ubi est grex qui datus est tibi,pecus inclytum tuum ?[21] Quid dices cum visitaverit te ?tu enim docuisti eos adversum te,et erudisti in caput tuum.Numquid non dolores apprehendent te,quasi mulierem parturientem ?[22] Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi hæc ?propter multitudinem iniquitatis tuærevelata sunt verecundiora tua,pollutæ sunt plantæ tuæ.[23] Si mutare potest Æthiops pellem suam,aut pardus varietates suas,et vos poteritis benefacere,cum didiceritis malum.[24] Et disseminabo eos quasi stipulamquæ vento raptatur in deserto.[25] Hæc sors tua,parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus,quia oblita es mei,et confisa es in mendacio.[26] Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam,et apparuit ignominia tua :[27] adulteria tua, et hinnitus tuus,scelus fornicationis tuæ :super colles in agro vidi abominationes tuas.Væ tibi, Jerusalem !non mundaberis post me : usquequo adhuc ?