[1] Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. [2] Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini. [3] Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. [4] Quia hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo te in pavorem,te et omnes amicos tuos :et corruent gladio inimicorum suorum,et oculi tui videbunt :et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis,et traducet eos in Babylonem,et percutiet eos gladio.[5] Et dabo universam substantiam civitatis hujus,et omnem laborem ejus, omneque pretium,et cunctos thesauros regum Judadabo in manu inimicorum eorum :et diripient eos, et tollent,et ducent in Babylonem.[6] Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ,ibitis in captivitatem :et in Babylonem venies,et ibi morieris, ibique sepelieristu, et omnes amici tui,quibus prophetasti mendacium.[7] Seduxisti me, Domine, et seductus sum :fortior me fuisti, et invaluisti :factus sum in derisum tota die ;omnes subsannant me.[8] Quia jam olim loquor,vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito :et factus est mihi sermo Domini in opprobrium,et in derisum tota die.[9] Et dixi : Non recordabor ejus,neque loquar ultra in nomine illius :et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans,claususque in ossibus meis,et defeci, ferre non sustinens.[10] Audivi enim contumelias multorum,et terrorem in circuitu :Persequimini, et persequamur eum,ab omnibus viris qui erant pacifici mei,et custodientes latus meum :si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum,et consequamur ultionem ex eo.[11] Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis :idcirco qui persequuntur me cadent,et infirmi erunt :confundentur vehementer,quia non intellexerunt opprobrium sempiternum,quod numquam delebitur.[12] Et tu, Domine exercituum, probator justi,qui vides renes et cor,videam, quæso, ultionem tuam ex eis :tibi enim revelavi causam meam.[13] Cantate Domino,laudate Dominum,quia liberavit animam pauperis de manu malorum.[14] Maledicta dies in qua natus sum !dies in qua peperit me mater meanon sit benedicta ![15] Maledictus vir qui annuntiavit patri meo,dicens : Natus est tibi puer masculus,et quasi gaudio lætificavit eum ![16] Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus,et non pœnituit eum :audiat clamorem mane,et ululatum in tempore meridiano,[17] qui non me interfecit a vulva,ut fieret mihi mater mea sepulchrum,et vulva ejus conceptus æternus ![18] Quare de vulva egressus sum,ut viderem laborem et dolorem,et consumerentur in confusione dies mei ?