[1] Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens : [2] Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos : si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. [3] Et dixit Jeremias ad eos : Sic dicetis Sedeciæ : [4] Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum : et congregabo ea in medio civitatis hujus. [5] Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. [6] Et percutiam habitatores civitatis hujus : homines et bestiæ pestilentia magna morientur. [7] Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum : et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. [8] Et ad populum hunc dices : Hæc dicit Dominus : Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis. [9] Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste : qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. [10] Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus : in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. [11] Et domui regis Juda : Audite verba Domini,[12] domus David.Hæc dicit Dominus :Judicate mane judicium,et eruite vi oppressum de manu calumniantis,ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea,et succendatur, et non sit qui extinguat,propter malitiam studiorum vestrorum.[13] Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris,ait Dominus :qui dicitis : Quis percutiet nos ?et quis ingredietur domos nostras ?[14] Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum,dicit Dominus :et succendam ignem in saltu ejus,et devorabit omnia in circuitu ejus.