Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Matthæus / Capitulum 10

[1] Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem[2] Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus[3] Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus[4] Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.

[5] Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : [6] sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël[7] Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum[8] Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date[9] Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris : [10] non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo[11] In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis[12] Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui[13] Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos[14] Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris[15] Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.

[16] Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ[17] Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos : [18] et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus[19] Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini : [20] non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis[21] Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient : [22] et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

[23] Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis[24] Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum : [25] sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ? [26] Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur[27] Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta[28] Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam[29] Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro[30] Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt[31] Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos[32] Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est[33] Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est[34] Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium : [35] veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam : [36] et inimici hominis, domestici ejus[37] Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus[38] Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus[39] Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam[40] Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit[41] Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet[42] Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.