[1] Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos, [2] dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi : [3] et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos. [4] Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :[5] Dicite filiæ Sion :Ecce rex tuus venit tibimansuetus, sedens super asinam,et pullum filium subjugalis. [6] Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. [7] Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. [8] Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via : [9] turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis. [10] Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ? [11] Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. [12] Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : [13] et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum. [14] Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos. [15] Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt, [16] et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ? [17] Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.[18] Mane autem revertens in civitatem, esuriit. [19] Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. [20] Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ? [21] Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet. [22] Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.[23] Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ? [24] Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. [25] Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes : [26] Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. [27] Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.[28] Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea. [29] Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. [30] Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit : [31] quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. [32] Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.[33] Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. [34] Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. [35] Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. [36] Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. [37] Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum. [38] Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. [39] Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. [40] Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ? [41] Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. [42] Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,hic factus est in caput anguli :a Domino factum est istud,et est mirabile in oculis nostris ? [43] Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. [44] Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum. [45] Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. [46] Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.