[1] Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes : [2] Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant. [3] Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit : [4] Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. [5] Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit : [6] et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. [7] Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :[8] Populus hic labiis me honorat :cor autem eorum longe est a me.[9] Sine causa autem colunt me,docentes doctrinas et mandata hominum.[10] Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite. [11] Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. [12] Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ? [13] At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. [14] Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. [15] Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam. [16] At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ? [17] Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ? [18] Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem : [19] de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ : [20] hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.[21] Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. [22] Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur. [23] Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos. [24] Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. [25] At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me. [26] Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. [27] At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. [28] Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.[29] Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi. [30] Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, [31] ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël. [32] Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. [33] Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ? [34] Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos. [35] Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. [36] Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. [37] Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. [38] Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. [39] Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.