[1] In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. [2] Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore, [3] et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare. [4] Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. [5] Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ : [6] sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt. [7] Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. [8] Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. [9] Qui habet aures audiendi, audiat.[10] Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ? [11] Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum. [12] Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. [13] Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. [14] Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis :et videntes videbitis, et non videbitis.[15] Incrassatum est enim cor populi hujus,et auribus graviter audierunt,et oculos suos clauserunt :nequando videant oculis, et auribus audiant,et corde intelligant, et convertantur,et sanem eos. [16] Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. [17] Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.[18] Vos ergo audite parabolam seminantis. [19] Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est. [20] Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud : [21] non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. [22] Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. [23] Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.[24] Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo : [25] cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. [26] Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. [27] Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ? [28] Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ? [29] Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. [30] Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.[31] Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo : [32] quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. [33] Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. [34] Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis : [35] ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.[36] Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. [37] Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. [38] Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. [39] Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. [40] Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi. [41] Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem : [42] et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. [43] Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.[44] Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. [45] Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. [46] Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.[47] Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. [48] Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. [49] Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, [50] et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium. [51] Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam. [52] Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. [53] Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.[54] Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ? [55] Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ? [56] et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ? [57] Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. [58] Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.