Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Matthæus / Capitulum 11

[1] Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.

[2] Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis[3] ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ? [4] Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis[5] Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : [6] et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

[7] Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? [8] Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt[9] Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam[10] Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te[11] Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo[12] A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud[13] Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt : [14] et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est[15] Qui habet aures audiendi, audiat.

[16] Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus [17] dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis[18] Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet[19] Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.

[20] Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam : [21]  tibi Corozain, tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent[22] Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis[23] Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem[24] Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

[25] In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis[26] Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te[27] Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare[28] Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos[29] Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris[30] Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.