[1] Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. [2] Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.[3] Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, [4] dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris. [5] Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit. [6] Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est. [7] Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. [8] Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. [9] Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël : [10] et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.[11] Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis. [12] Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. [13] Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ? [14] Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. [15] Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent : [16] habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. [17] Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ? [18] Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. [19] Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum. [20] Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. [21] Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam. [22] Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ? [23] Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur. [24] Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis. [25] Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. [26] Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.[27] Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem : [28] et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, [29] et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum. [30] Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. [31] Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.[32] Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. [33] Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. [34] Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. [35] Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. [36] Et sedentes servabant eum. [37] Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum. [38] Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris. [39] Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, [40] et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce. [41] Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant : [42] Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei : [43] confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum. [44] Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.[45] A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. [46] Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? [47] Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste. [48] Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. [49] Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. [50] Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.[51] Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt, [52] et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. [53] Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. [54] Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.[55] Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei : [56] inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. [57] Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu : [58] hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. [59] Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, [60] et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. [61] Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.[62] Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, [63] dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam. [64] Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore. [65] Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. [66] Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.