[1] Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ : [2] et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. [3] Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. [4] Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.[5] Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, [6] et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. [7] Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum. [8] Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. [9] Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit. [10] Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. [11] Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum : [12] filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. [13] Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.[14] Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem : [15] et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.[16] Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit : [17] ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit :et ægrotationes nostras portavit. [18] Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.[19] Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris. [20] Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. [21] Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. [22] Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.[23] Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus : [24] et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat. [25] Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus. [26] Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. [27] Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?[28] Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. [29] Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ? [30] Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. [31] Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. [32] Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis. [33] Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. [34] Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.