[1] Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, [2] et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. [3] Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ? [4] Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit : [5] Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. [6] Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. [7] Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ? [8] Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic. [9] Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur : et qui dimissam duxerit, mœchatur. [10] Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. [11] Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. [12] Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.[13] Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. [14] Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum. [15] Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.[16] Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ? [17] Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. [18] Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; [19] honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. [20] Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ? [21] Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. [22] Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones. [23] Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. [24] Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. [25] Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ? [26] Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.[27] Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ? [28] Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. [29] Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. [30] Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.