[1] Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. [2] Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.[3] Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ? [4] Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat : [5] multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent. [6] Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis : [7] consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca : [8] hæc autem omnia initia sunt dolorum.[9] Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. [10] Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. [11] Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. [12] Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum : [13] qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. [14] Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.[15] Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat : [16] tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes : [17] et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua : [18] et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. [19] Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ![20] Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato : [21] erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. [22] Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi. [23] Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere. [24] Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. [25] Ecce prædixi vobis. [26] Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. [27] Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis. [28] Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.[29] Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur : [30] et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. [31] Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.[32] Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas : [33] ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. [34] Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. [35] Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.[36] De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. [37] Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis : [38] sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, [39] et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis. [40] Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur. [41] Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.[42] Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. [43] Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. [44] Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. [45] Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ? [46] Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. [47] Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. [48] Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire : [49] et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis : [50] veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat : [51] et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.