Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Matthæus / Capitulum 6

[1] Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est[2] Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam[3] Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua : [4] ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

[5] Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam[6] Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi[7] Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur[8] Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum[9] Sic ergo vos orabitis :

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificetur nomen tuum.
[10] Adveniat regnum tuum ;
fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
[11] Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
[12] et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
[13] Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo. Amen[14] Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra[15] Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

[16] Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam[17] Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava[18] ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

[19] Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur[20] Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur[21] Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum[22] Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit[23] Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ? [24] Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ[25] Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ? [26] Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ? [27] Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ? [28] Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent[29] Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis[30] Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ? [31] Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ? [32] hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis[33] Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis[34] Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.