[1] In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. [2] Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. [3] At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant : [4] quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ? [5] aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ? [6] Dico autem vobis, quia templo major est hic. [7] Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes : [8] dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.[9] Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. [10] Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum. [11] Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ? [12] Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere. [13] Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. [14] Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. [15] Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes : [16] et præcepit eis ne manifestum eum facerent. [17] Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :[18] Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,in quo bene complacuit animæ meæ.Ponam spiritum meum super eum,et judicium gentibus nuntiabit.[19] Non contendet, neque clamabit,neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :[20] arundinem quassatam non confringet,et linum fumigans non extinguet,donec ejiciat ad victoriam judicium :[21] et in nomine ejus gentes sperabunt.[22] Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. [23] Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ? [24] Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. [25] Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. [26] Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ? [27] Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt. [28] Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. [29] Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet. [30] Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit. [31] Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. [32] Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. [33] Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur. [34] Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur. [35] Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala. [36] Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. [37] Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.[38] Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre. [39] Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. [40] Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. [41] Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. [42] Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. [43] Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. [44] Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. [45] Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.[46] Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. [47] Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. [48] At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ? [49] Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei. [50] Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.