Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Matthæus / Capitulum 7

[1] Nolite judicare, ut non judicemini[2] In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis[3] Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ? [4] aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ? [5] Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui[6] Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

[7] Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis[8] Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur[9] Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ? [10] aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ? [11] Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?

[12] Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ[13] Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam[14] Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !

[15] Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces : [16] a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ? [17] Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit[18] Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere[19] Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur[20] Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

[21] Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum[22] Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? [23] Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem[24] Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram[25] et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram[26] Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam : [27] et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna[28] Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus[29] Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.