Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Matthæus / Capitulum 5

[1] Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus[2] et aperiens os suum docebat eos dicens : [3] Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum[4] Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram[5] Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur[6] Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur[7] Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur[8] Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt[9] Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur[10] Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum[11] Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me : [12] gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.

[13] Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus[14] Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita[15] neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt[16] Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.

[17] Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere[18] Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant[19] Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum[20] Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.

[21] Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio[22] Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis[23] Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te : [24] relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum[25] Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris[26] Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

[27] Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis[28] Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo[29] Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam[30] Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam[31] Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii[32] Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.

[33] Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua[34] Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est : [35] neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis : [36] neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum[37] Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.

[38] Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente[39] Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram : [40] et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium : [41] et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo[42] Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.

[43] Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum[44] Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos : [45] ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos[46] Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ? [47] Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ? [48] Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.