[1] In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, [2] et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum. [3] Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini ;rectas facite semitas ejus. [4] Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. [5] Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ; [6] et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. [7] Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? [8] Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. [9] Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. [10] Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. [11] Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. [12] Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.[13] Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. [14] Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? [15] Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. [16] Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. [17] Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.