[1] Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. [2] Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. [3] Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. [4] Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. [5] Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, [6] et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. [7] Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. [8] Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, [9] et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. [10] Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. [11] Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.[12] Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam : [13] et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim : [14] ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :[15] Terra Zabulon, et terra Nephthalim,via maris trans Jordanem,Galilæa gentium :[16] populus, qui sedebat in tenebris,vidit lucem magnam :et sedentibus in regione umbræ mortis,lux orta est eis. [17] Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.[18] Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), [19] et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. [20] At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. [21] Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos. [22] Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. [23] Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. [24] Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos : [25] et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.