[1] Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. [2] Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : [3] erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix. [4] Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. [5] Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. [6] Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. [7] Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis. [8] Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. [9] Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. [10] Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.[11] Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. [12] Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, [13] dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. [14] Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. [15] At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. [16] Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.[17] Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. [18] Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra : [19] euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : [20] docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.