[1] Diligite justitiam, qui judicatis terram.Sentite de Domino in bonitate,et in simplicitate cordis quærite illum :[2] quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,apparet autem eis qui fidem habent in illum.[3] Perversæ enim cogitationes separant a Deo ;probata autem virtus corripit insipientes.[4] Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,nec habitabit in corpore subdito peccatis.[5] Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum,et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu,et corripietur a superveniente iniquitate.[6] Benignus est enim spiritus sapientiæ,et non liberabit maledicum a labiis suis :quoniam renum illius testis est Deus,et cordis illius scrutator est verus,et linguæ ejus auditor.[7] Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.[8] Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,nec præteriet illum corripiens judicium.[9] In cogitationibus enim impii interrogatio erit ;sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,ad correptionem iniquitatum illius.[10] Quoniam auris zeli audit omnia,et tumultus murmurationum non abscondetur.[11] Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest,et a detractione parcite linguæ :quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,os autem quod mentitur occidit animam.[12] Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ,neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.[13] Quoniam Deus mortem non fecit,nec lætatur in perditione vivorum.[14] Creavit enim ut essent omnia,et sanabiles fecit nationes orbis terrarum :et non est in illis medicamentum exterminii,nec inferorum regnum in terra.[15] Justitia enim perpetua est, et immortalis.[16] Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,et æstimantes illam amicam, defluxerunt ;et sponsiones posuerunt ad illam,quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.