[1] Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,patiens, et in misericordia disponens omnia.[2] Etenim si peccaverimus, tui sumus,scientes magnitudinem tuam ;et si non peccaverimus,scimus quoniam apud te sumus computati.[3] Nosse enim te, consummata justitia est ;et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.[4] Non enim in errorem induxit noshominum malæ artis excogitatio,nec umbra picturæ labor sine fructu,effigies sculpta per varios colores :[5] cujus aspectus insensato dat concupiscentiam,et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.[6] Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus,et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.[7] Sed et figulus mollem terram premens,laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ;et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa,et similiter quæ his sunt contraria :horum autem vasorum quis sit usus,judex est figulus.[8] Et cum labore vano deum fingit de eodem lutoille qui paulo ante de terra factus fuerat,et post pusillum reducit se unde acceptus est,repetitus animæ debitum quam habebat.[9] Sed cura est illi non quia laboraturus est,nec quoniam brevis illi vita est :sed concertatur aurificibus et argentariis ;sed et ærarios imitatur,et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.[10] Cinis est enim cor ejus,et terra supervacua spes illius,et luto vilior vita ejus :[11] quoniam ignoravit qui se finxit,et qui inspiravit illi animam quæ operatur,et qui insufflavit ei spiritum vitalem.[12] Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram,et conversationem vitæ compositam ad lucrum,et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.[13] Hic enim scit se super omnes delinquere,qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.[14] Omnes enim insipientes,et infelices supra modum animæ superbi,sunt inimici populi tui, et imperantes illi :[15] quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt,quibus neque oculorum usus est ad videndum,neque nares ad percipiendum spiritum,neque aures ad audiendum,neque digiti manuum ad tractandum,sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.[16] Homo enim fecit illos ;et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos.Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.[17] Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.Melior enim est ipse his quos colit,quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.[18] Sed et animalia miserrima colunt ;insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.[19] Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere :effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.