[1] Justorum autem animæ in manu Dei sunt,et non tanget illos tormentum mortis.[2] Visi sunt oculis insipientium mori,et æstimata est afflictio exitus illorum,[3] et quod a nobis est iter exterminium ;illi autem sunt in pace :[4] etsi coram hominibus tormenta passi sunt,spes illorum immortalitate plena est.[5] In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur,quoniam Deus tentavit eos,et invenit illos dignos se.[6] Tamquam aurum in fornace probavit illos,et quasi holocausti hostiam accepit illos,et in tempore erit respectus illorum.[7] Fulgebunt justiet tamquam scintillæ in arundineto discurrent.[8] Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,et regnabit Dominus illorum in perpetuum.[9] Qui confidunt in illo intelligent veritatem,et fideles in dilectione acquiescent illi,quoniam donum et pax est electis ejus.[10] Impii autem secundum quæ cogitaveruntcorreptionem habebunt :qui neglexerunt justum,et a Domino recesserunt.[11] Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est :et vacua est spes illorum,et labores sine fructu,et inutilia opera eorum.[12] Mulieres eorum insensatæ sunt,et nequissimi filii eorum.[13] Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ;et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto,habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;[14] et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,nec cogitavit adversus Deum nequissima :dabitur enim illi fidei donum electum,et sors in templo Dei acceptissima.[15] Bonorum enim laborum gloriosus est fructus,et quæ non concidat radix sapientiæ.[16] Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,et ab iniquo thoro semen exterminabitur.[17] Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur,et sine honore erit novissima senectus illorum :[18] et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,nec in die agnitionis allocutionem.[19] Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.