[1] Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.[2] Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur,et in locis desertis fixerunt casas.[3] Steterunt contra hostes,et de inimicis se vindicaverunt.[4] Sitierunt, et invocaverunt te,et data est illis aqua de petra altissima,et requies sitis de lapide duro.[5] Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illoruma defectione potus sui,et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :[6] per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.[7] Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,humanum sanguinem dedisti injustis.[8] Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,dedisti illis abundantem aquam insperate,[9] ostendens per sitim quæ tunc fuit,quemadmodum tuos exaltares,et adversarios illorum necares.[10] Cum enim tentati sunt,et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.[11] Hos quidem tamquam pater monens probasti ;illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.[12] Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.[13] Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus,cum memoria præteritorum.[14] Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.[15] Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,in finem eventus mirati sunt,non similiter justis sitientes.[16] Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,quod quidam errantes colebant mutos serpenteset bestias supervacuas,immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;[17] ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.[18] Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa,immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,[19] aut novi generis ira plenas ignotas bestias,aut vaporem ignium spirantes,aut fumi odorem proferentes,aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;[20] quarum non solum læsura poterat illos exterminare,sed et aspectus per timorem occidere.[21] Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,persecutionem passi ab ipsis factis suis,et dispersi per spiritum virtutis tuæ :sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.[22] Multum enim valere, tibi soli supererat semper :et virtuti brachii tui quis resistet ?[23] Quoniam tamquam momentum stateræ,sic est ante te orbis terrarum,et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.[24] Sed misereris omnium, quia omnia potes ;et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.[25] Diligis enim omnia quæ sunt,et nihil odisti eorum quæ fecisti ;nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.[26] Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ?aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?[27] Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,qui amas animas.