[1] Tunc stabunt justi in magna constantiaadversus eos qui se angustiaverunt,et qui abstulerunt labores eorum.[2] Videntes turbabuntur timore horribili,et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;[3] dicentes intra se, pœnitentiam agentes,et præ angustia spiritus gementes :Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum,et in similitudinem improperii.[4] Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam,et finem illorum sine honore ;[5] ecce quomodo computati sunt inter filios Dei,et inter sanctos sors illorum est.[6] Ergo erravimus a via veritatis,et justitiæ lumen non luxit nobis,et sol intelligentiæ non est ortus nobis.[7] Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis,et ambulavimus vias difficiles :viam autem Domini ignoravimus.[8] Quid nobis profuit superbia ?aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?[9] Transierunt omnia illa tamquam umbra,et tamquam nuntius percurrens,[10] et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam,cujus cum præterierit non est vestigium invenire,neque semitam carinæ illius in fluctibus ;[11] aut tamquam avis quæ transvolat in aëre,cujus nullum invenitur argumentum itineris,sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,et scindens per vim itineris aërem :commotis alis transvolavit,et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;[12] aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,divisus aër continuo in se reclusus est,ut ignoretur transitus illius :[13] sic et nos nati continuo desivimus esse ;et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,in malignitate autem nostra consumpti sumus.[14] Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :[15] quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur,et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur,et tamquam fumus qui a vento diffusus est,et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.[16] Justi autem in perpetuum vivent,et apud Dominum est merces eorum,et cogitatio illorum apud Altissimum.[17] Ideo accipient regnum decoris,et diadema speciei de manu Domini :quoniam dextera sua teget eos,et brachio sancto suo defendet illos.[18] Accipiet armaturam zelus illius,et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.[19] Induet pro thorace justitiam,et accipiet pro galea judicium certum ;[20] sumet scutum inexpugnabile æquitatem.[21] Acuet autem duram iram in lanceam,et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.[22] Ibunt directe emissiones fulgurum,et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur,et ad certum locum insilient.[23] Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ;excandescet in illos aqua maris,et flumina concurrent duriter.[24] Contra illos stabit spiritus virtutis,et tamquam turbo venti dividet illos ;et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum,et malignitas evertet sedes potentium.