[1] Vani autem sunt omnes hominesin quibus non subest scientia Dei ;et de his quæ videntur bona,non potuerunt intelligere eum qui est,neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex :[2] sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,rectores orbis terrarum deos putaverunt.[3] Quorum si specie delectati, deos putaverunt,sciant quanto his dominator eorum speciosior est :speciei enim generator hæc omnia constituit.[4] Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis :[5] a magnitudine enim speciei et creaturæcognoscibiliter poterit creator horum videri.[6] Sed tamen adhuc in his minor est querela ;et hi enim fortasse errant,Deum quærentes, et volentes invenire.[7] Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt,et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.[8] Iterum autem nec his debet ignosci.[9] Si enim tantum potuerunt scireut possent æstimare sæculum,quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt ?[10] Infelices autem sunt,et inter mortuos spes illorum est,qui appellaverunt deos opera manuum hominum :aurum et argentum, artis inventionem,et similitudines animalium, aut lapidem inutilem,opus manus antiquæ.[11] Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit,et hujus docte eradat omnem corticem,et arte sua ususdiligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ ;[12] reliquiis autem ejus operisad præparationem escæ abutatur,[13] et reliquum horum quod ad nullos usus facit,lignum curvum et vorticibus plenumsculpat diligenter per vacuitatem suam,et per scientiam suæ artis figuret illud,et assimilet illud imagini hominis,[14] aut alicui ex animalibus illud comparet :perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius,et omnem maculam quæ in illo est perliniens ;[15] et faciat ei dignam habitationem,et in pariete ponens illud,et confirmans ferro [16] ne forte cadat,prospiciens illi :sciens quoniam non potest adjuvare se :imago enim est, et opus est illi adjutorium.[17] Et de substantia sua, et de filiis suis,et de nuptiis votum faciens inquirit :non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.[18] Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur,et pro vita rogat mortuum,et in adjutorium inutilem invocat.[19] Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ;et de acquirendo, et de operando,et de omnium rerum eventu,petit ab eo qui in omnibus est inutilis.