[1] Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus,et ex genere terreni illius qui prior factus est :et in ventre matris figuratus sum caro ;[2] decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine :ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.[3] Et ego natus accepi communem aërem,et in similiter factam decidi terram,et primam vocem similem omnibus emisi plorans.[4] In involumentis nutritus sum, et curis magnis :[5] nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.[6] Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,et similis exitus.[7] Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ;et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :[8] et præposui illam regnis et sedibus,et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.[9] Nec comparavi illi lapidem pretiosum,quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.[10] Super salutem et speciem dilexi illam,et proposui pro luce habere illam,quoniam inextinguibile est lumen illius.[11] Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,et innumerabilis honestas per manus illius ;[12] et lætatus sum in omnibus,quoniam antecedebat me ista sapientia,et ignorabam quoniam horum omnium mater est.[13] Quam sine fictione didici,et sine invidia communico,et honestatem illius non abscondo.[14] Infinitus enim thesaurus est hominibus ;quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,propter disciplinæ dona commendati.[15] Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,et præsumere digna horum quæ mihi dantur :quoniam ipse sapientiæ dux est,et sapientium emendator.[16] In manu enim illius et nos et sermones nostri,et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.[17] Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram,ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,[18] initium, et consummationem, et medietatem temporum,vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,[19] anni cursus, et stellarum dispositiones,[20] naturas animalium, et iras bestiarum,vim ventorum, et cogitationes hominum,differentias virgultorum, et virtutes radicum.[21] Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici :omnium enim artifex docuit me sapientia.[22] Est enim in illa spiritus intelligentiæ,sanctus, unicus, multiplex, subtilis,disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,suavis, amans bonum, acutus,quem nihil vetat, benefaciens,[23] humanus, benignus, stabilis, certus, securus,omnem habens virtutem, omnia prospiciens,et qui capiat omnes spiritus,intelligibilis, mundus, subtilis.[24] Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia :attingit autem ubique propter suam munditiam.[25] Vapor est enim virtutis Dei,et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :[26] candor est enim lucis æternæ,et speculum sine macula Dei majestatis,et imago bonitatis illius.[27] Et cum sit una, omnia potest ;et in se permanens omnia innovat :et per nationes in animas sanctas se transfert ;amicos Dei et prophetas constituit.[28] Neminem enim diligit Deus,nisi eum qui cum sapientia inhabitat.[29] Est enim hæc speciosior sole,et super omnem dispositionem stellarum :luci comparata, invenitur prior.[30] Illi enim succedit nox ;sapientiam autem non vincit malitia.