Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Sapientia / Capitulum 12

[1] O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !
[2] Ideoque eos qui exerrant partibus corripis,
et de quibus peccant admones et alloqueris,
ut relicta malitia credant in te, Domine.

[3] Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ,
quos exhorruisti,
[4] quoniam odibilia opera tibi faciebant
per medicamina et sacrificia injusta,
[5] et filiorum suorum necatores sine misericordia,
et comestores viscerum hominum,
et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
[6] et auctores parentes animarum inauxiliatarum,
perdere voluisti per manus parentum nostrorum :
[7] ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei,
quæ tibi omnium carior est terra.
[8] Sed et his tamquam hominibus pepercisti,
et misisti antecessores exercitus tui vespas,
ut illos paulatim exterminarent.
[9] Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis,
aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare :
[10] sed partibus judicans,
dabas locum pœnitentiæ,
non ignorans quoniam nequam est natio eorum,
et naturalis malitia ipsorum,
et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
[11] Semen enim erat maledictum ab initio ;
nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
[12] Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ?
aut quis stabit contra judicium tuum ?
aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum ?
aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ?
[13] Non enim est alius deus quam tu,
cui cura est de omnibus,
ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
[14] Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent
de his quos perdidisti.
[15] Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ;
ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare,
exterum æstimas a tua virtute.
[16] Virtus enim tua justitiæ initium est,
et ob hoc quod Dominus es,
omnibus te parcere facis.
[17] Virtutem enim ostendis tu,
qui non crederis esse in virtute consummatus,
et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
[18] Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas,
et cum magna reverentia disponis nos :
subest enim tibi, cum volueris posse.

[19] Docuisti autem populum tuum per talia opera,
quoniam oportet justum esse et humanum ;
et bonæ spei fecisti filios tuos,
quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
[20] Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti,
cum tanta cruciasti attentione,
dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia :
[21] cum quanta diligentia judicasti filios tuos,
quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum !
[22] Cum ergo das nobis disciplinam,
inimicos nostros multipliciter flagellas,
ut bonitatem tuam cogitemus judicantes,
et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
[23] Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt,
per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.
[24] Etenim in erroris via diutius erraverunt,
deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua,
infantium insensatorum more viventes.
[25] Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.
[26] Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti,
dignum Dei judicium experti sunt.
[27] In quibus enim patientes indignabantur
per hæc quos putabant deos,
in ipsis cum exterminarentur videntes,
illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ;
propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.