[1] O quam pulchra est casta generatio, cum claritate !immortalis est enim memoria illius,quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.[2] Cum præsens est, imitantur illam,et desiderant eam cum se eduxerit ;et in perpetuum coronata triumphat,incoinquinatorum certaminum præmium vincens.[3] Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis,et spuria vitulamina non dabunt radices altas,nec stabile firmamentum collocabunt.[4] Etsi in ramis in tempore germinaverint,infirmiter posita, a vento commovebuntur,et a nimietate ventorum eradicabuntur.[5] Confringentur enim rami inconsummati ;et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,et ad nihilum apti.[6] Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.[7] Justus autem si morte præoccupatus fuerit,in refrigerio erit ;[8] senectus enim venerabilis est non diuturna,neque annorum numero computata :cani autem sunt sensus hominis,[9] et ætas senectutis vita immaculata.[10] Placens Deo factus est dilectus,et vivens inter peccatores translatus est.[11] Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,aut ne fictio deciperet animam illius.[12] Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.[13] Consummatus in brevi,explevit tempora multa ;[14] placita enim erat Deo anima illius :propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.Populi autem videntes, et non intelligentes,nec ponentes in præcordiis talia,[15] quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus,et respectus in electos illius.[16] Condemnat autem justus mortuus vivos impios,et juventus celerius consummata longam vitam injusti.[17] Videbunt enim finem sapientis,et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus,et quare munierit illum Dominus.[18] Videbunt, et contemnent eum ;illos autem Dominus irridebit.[19] Et erunt post hæc decidentes sine honore,et in contumelia inter mortuos in perpetuum :quoniam disrumpet illos inflatos sine voce,et commovebit illos a fundamentis,et usque ad supremum desolabuntur,et erunt gementes, et memoria illorum peribit.[20] Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi,et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.