[1] Sanctis autem tuis maxima erat lux,et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant.Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ;[2] et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant,et ut esset differentia, donum petebant.[3] Propter quod ignis ardentem columnamducem habuerunt ignotæ viæ,et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.[4] Digni quidem illi carere luce,et pati carcerem tenebrarum,qui inclusos custodiebant filios tuos,per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.[5] Cum cogitarent justorum occidere infantes,et uno exposito filio et liberato,in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,et pariter illos perdidisti in aqua valida.[6] Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,animæquiores essent.[7] Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,injustorum autem exterminatio.[8] Sicut enim læsisti adversarios,sic et nos provocans magnificasti.[9] Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,et justitiæ legem in concordia disposuerunt ;similiter et bona et mala recepturos justos,patrum jam decantantes laudes.[10] Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.[11] Simili autem pœna servus cum domino afflictus est,et popularis homo regi similia passus.[12] Similiter ergo omnes, uno nomine mortis,mortuos habebant innumerabiles :nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant,quoniam uno momento quæ erat præclariornatio illorum exterminata est.[13] De omnibus enim non credentes, propter veneficia ;tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum,spoponderunt populum Dei esse.[14] Cum enim quietum silentium contineret omnia,et nox in suo cursu medium iter haberet,[15] omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,[16] gladius acutus insimulatum imperium tuum portans :et stans, replevit omnia morte,et usque ad cælum attingebat stans in terra.[17] Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos,et timores supervenerunt insperati.[18] Et alius alibi projectus semivivus,propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.[19] Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant,ne inscii quare mala patiebantur perirent.[20] Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis,et commotio in eremo facta est multitudinis :sed non diu permansit ira tua.[21] Properans enim homo sine querela deprecari pro populis,proferens servitutis suæ scutum,orationem et per incensum deprecationem allegans,restitit iræ, et finem imposuit necessitati,ostendens quoniam tuus est famulus.[22] Vicit autem turbas non in virtute corporis,nec armaturæ potentia :sed verbo illum qui se vexabat subjecit,juramenta parentum et testamentum commemorans.[23] Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui,interstitit, et amputavit impetum,et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam.[24] In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ;et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta,et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.[25] His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit :erat enim sola tentatio iræ sufficiens.