[1] Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta,et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.[2] Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum,quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem,escam parans eis ortygometram :[3] ut illi quidem, concupiscentes escampropter ea quæ illis ostensa et missa sunt,etiam a necessaria concupiscentia averterentur.Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.[4] Oportebat enim illis sine excusatione quidemsupervenire interitum exercentibus tyrannidem ;his autem tantum ostenderequemadmodum inimici eorum exterminabantur.[5] Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira,morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.[6] Sed non in perpetuum ira tua permansit,sed ad correptionem in brevi turbati sunt,signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.[7] Qui enim conversus est,non per hoc quod videbat sanabatur,sed per te, omnium salvatorem.[8] In hoc autem ostendisti inimicis nostrisquia tu es qui liberas ab omni malo.[9] Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,et non est inventa sanitas animæ illorum,quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.[10] Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes :misericordia enim tua adveniens sanabat illos.[11] In memoria enim sermonum tuorum examinabantur,et velociter salvabantur :ne in altam incidentes oblivionemnon possent tuo uti adjutorio.[12] Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos :sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.[13] Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem,et deducis ad portas mortis, et reducis.[14] Homo autem occidit quidem per malitiam ;et cum exierit spiritus, non revertetur,nec revocabit animam quæ recepta est.[15] Sed tuam manum effugere impossibile est.[16] Negantes enim te nosse impii,per fortitudinem brachii tui flagellati sunt :novis aquis, et grandinibus,et pluviis persecutionem passi,et per ignem consumpti.[17] Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit,plus ignis valebat :vindex est enim orbis justorum.[18] Quodam enim tempore mansuetabatur ignis,ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia,sed ut ipsi videntes scirentquoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.[19] Et quodam tempore in aquasupra virtutem ignis exardescebat undique,ut iniquæ terræ nationem exterminaret.[20] Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum,et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore,omne delectamentum in se habentem,et omnis saporis suavitatem.[21] Substantia enim tua dulcedinem tuam,quam in filios habes, ostendebat ;et deserviens uniuscujusque voluntati,ad quod quisque volebat convertebatur.[22] Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant :ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabatignis ardens in grandine et pluvia coruscans ;[23] hic autem iterum ut nutrirentur justi,etiam suæ virtutis oblitus est.[24] Creatura enim tibi factori deserviens,exardescit in tormentum adversus injustos,et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.[25] Propter hoc et tunc in omnia transfigurata,omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat,ad voluntatem eorum qui a te desiderabant :[26] ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine,quoniam non nativitatis fructus pascunt homines,sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.[27] Quod enim ab igne non poterat exterminari,statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat :[28] ut notum omnibus essetquoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam,et ad ortum lucis te adorare.[29] Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet,et disperiet tamquam aqua supervacua.