[1] Dixerunt enim cogitantes apud se non recte :Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ,et non est refrigerium in fine hominis,et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.[2] Quia ex nihilo nati sumus,et post hoc erimus tamquam non fuerimus.Quoniam fumus flatus est in naribus nostris,et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :[3] qua extincta, cinis erit corpus nostrum,et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ;et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis,et a calore illius aggravata.[4] Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus,et nemo memoriam habebit operum nostrorum.[5] Umbræ enim transitus est tempus nostrum,et non est reversio finis nostri :quoniam consignata est, et nemo revertitur.[6] Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt,et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.[7] Vino pretioso et unguentis nos impleamus,et non prætereat nos flos temporis.[8] Coronemus nos rosis antequam marcescant ;nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :[9] nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ.Ubique relinquamus signa lætitiæ,quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.[10] Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ,nec veterani revereamur canos multi temporis :[11] sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ;quod enim infirmum est, inutile invenitur.[12] Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis,et contrarius est operibus nostris,et improperat nobis peccata legis,et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.[13] Promittit se scientiam Dei habere,et filium Dei se nominat.[14] Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.[15] Gravis est nobis etiam ad videndum,quoniam dissimilis est aliis vita illius,et immutatæ sunt viæ ejus.[16] Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo,et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis,et præfert novissima justorum,et gloriatur patrem se habere Deum.[17] Videamus ergo si sermones illius veri sint,et tentemus quæ ventura sunt illi,et sciemus quæ erunt novissima illius.[18] Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,et liberabit eum de manibus contrariorum.[19] Contumelia et tormento interrogemus eum,ut sciamus reverentiam ejus,et probemus patientiam illius.[20] Morte turpissima condemnemus eum ;erit enim ei respectus ex sermonibus illius.[21] Hæc cogitaverunt, et erraverunt :excæcavit enim illos malitia eorum.[22] Et nescierunt sacramenta Dei :neque mercedem speraverunt justitiæ,nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.[23] Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.[24] Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :[25] imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.