[1] Melior est sapientia quam vires,et vir prudens quam fortis.[2] Audite ergo, reges, et intelligite ;discite, judices finium terræ.[3] Præbete aures, vos qui continetis multitudines,et placetis vobis in turbis nationum.[4] Quoniam data est a Domino potestas vobis,et virtus ab Altissimo :qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.[5] Quoniam cum essetis ministri regni illius,non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ,neque secundum voluntatem Dei ambulastis.[6] Horrende et cito apparebit vobis,quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.[7] Exiguo enim conceditur misericordia ;potentes autem potenter tormenta patientur.[8] Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,quoniam pusillum et magnum ipse fecit,et æqualiter cura est illi de omnibus.[9] Fortioribus autem fortior instat cruciatio.[10] Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei :ut discatis sapientiam, et non excidatis.[11] Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ;et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.[12] Concupiscite ergo sermones meos ;diligite illos, et habebitis disciplinam.[13] Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia :et facile videtur ab his qui diligunt eam,et invenitur ab his qui quærunt illam.[14] Præoccupat qui se concupiscunt,ut illis se prior ostendat.[15] Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ;assidentem enim illam foribus suis inveniet.[16] Cogitare ergo de illa sensus est consummatus,et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.[17] Quoniam dignos se ipsa circuit quærens,et in viis ostendit se hilariter,et in omni providentia occurrit illis.[18] Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.[19] Cura ergo disciplinæ dilectio est,et dilectio custodia legum illius est ;custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;[20] incorruptio autem facit esse proximum Deo.[21] Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.[22] Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :[23] diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.[24] Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam,et non abscondam a vobis sacramenta Dei :sed ab initio nativitatis investigabo,et ponam in lucem scientiam illius,et non præteribo veritatem.[25] Neque cum invidia tabescente iter habebo,quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.[26] Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,et rex sapiens stabilimentum populi est.[27] Ergo accipite disciplinam per sermones meos,et proderit vobis.