[1] Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum,cum solus esset creatus, custodivit,[2] et eduxit illum a delicto suo,et dedit illi virtutem continendi omnia.[3] Ab hac ut recessit injustus in ira sua,per iram homicidii fraterni deperiit.[4] Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia,per contemptibile lignum justum gubernans.[5] Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent,scivit justum, et conservavit sine querela Deo,et in filii misericordia fortem custodivit.[6] Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,descendente igne in Pentapolim :[7] quibus in testimonium nequitiæfumigabunda constat deserta terra,et incerto tempore fructus habentes arbores :et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.[8] Sapientiam enim prætereuntes,non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam,ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.[9] Sapientia autem hos qui se observanta doloribus liberavit.[10] Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas,et ostendit illi regnum Dei,et dedit illi scientiam sanctorum ;honestavit illum in laboribus,et complevit labores illius.[11] In fraude circumvenientium illum affuit illi,et honestum fecit illum.[12] Custodivit illum ab inimicis,et a seductoribus tutavit illum :et certamen forte dedit illi ut vinceret,et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.[13] Hæc venditum justum non dereliquit,sed a peccatoribus liberavit eum ;descenditque cum illo in foveam,[14] et in vinculis non dereliquit illum,donec afferret illi sceptrum regni,et potentiam adversus eos qui eum deprimebant :et mendaces ostendit qui maculaverunt illum,et dedit illi claritatem æternam.[15] Hæc populum justum et semen sine querela liberavita nationibus quæ illum deprimebant.[16] Intravit in animam servi Dei,et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.[17] Et reddidit justis mercedem laborum suorum,et deduxit illos in via mirabili :et fuit illis in velamento diei,et in luce stellarum per noctem ;[18] transtulit illos per mare Rubrum,et transvexit illos per aquam nimiam.[19] Inimicos autem illorum demersit in mare,et ab altitudine inferorum eduxit illos.Ideo justi tulerunt spolia impiorum,[20] et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum,et victricem manum tuam laudaverunt pariter :[21] quoniam sapientia aperuit os mutorum,et linguas infantium fecit disertas.