[1] Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ,qui fecisti omnia verbo tuo,[2] et sapientia tua constituisti hominem,ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,[3] ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia,et in directione cordis judicium judicet :[4] da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam,et noli me reprobare a pueris tuis :[5] quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ;homo infirmus, et exigui temporis,et minor ad intellectum judicii et legum.[6] Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum,si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.[7] Tu elegisti me regem populo tuo,et judicem filiorum tuorum et filiarum :[8] et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo,et in civitate habitationis tuæ altare :similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio.[9] Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua,quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres,et sciebat quid esset placitum oculis tuis,et quid directum in præceptis tuis.[10] Mitte illam de cælis sanctis tuis,et a sede magnitudinis tuæ,ut mecum sit et mecum laboret,ut sciam quid acceptum sit apud te :[11] scit enim illa omnia, et intelligit,et deducet me in operibus meis sobrie,et custodiet me in sua potentia.[12] Et erunt accepta opera mea,et disponam populum tuum juste,et ero dignus sedium patris mei.[13] Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ?aut quis poterit cogitare quid velit Deus ?[14] Cogitationes enim mortalium timidæ,et incertæ providentiæ nostræ ;[15] corpus enim quod corrumpitur aggravat animam,et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.[16] Et difficile æstimamus quæ in terra sunt,et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore :quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ?[17] Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam,et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,[18] et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris,et quæ tibi placent didicerint homines ?[19] Nam per sapientiam sanati suntquicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.