[1] Iterum alius navigare cogitans,et per feros fluctus iter facere incipiens,ligno portante se, fragilius lignum invocat.[2] Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,et artifex sapientia fabricavit sua.[3] Tua autem, Pater, providentia gubernat :quoniam dedisti et in mari viam,et inter fluctus semitam firmissimam,[4] ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,etiam si sine arte aliquis adeat mare.[5] Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera,propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas,et transeuntes mare per ratem liberati sunt.[6] Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes,spes orbis terrarum ad ratem confugiens,remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.[7] Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ;[8] per manus autem quod fit idolum,maledictum est et ipsum, et qui fecit illud :quia ille quidem operatus est,illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.[9] Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ;[10] etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.[11] Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus,quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt,et in tentationem animabus hominum,et in muscipulam pedibus insipientium.[12] Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,et adinventio illorum corruptio vitæ est :[13] neque enim erant ab initio,neque erunt in perpetuum.[14] Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum,et ideo brevis illorum finis est inventus.[15] Acerbo enim luctu dolens pater,cito sibi rapti filii fecit imaginem ;et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat,nunc tamquam deum colere cœpit,et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.[16] Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine,hic error tamquam lex custoditus est,et tyrannorum imperio colebantur figmenta.[17] Et hos quos in palam homines honorare non poterantpropter hoc quod longe essent,e longinquo figura eorum allata,evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt,ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine.[18] Provexit autem ad horum culturamet hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.[19] Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.[20] Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis,eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat,nunc deum æstimaverunt.[21] Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio,quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines,incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.[22] Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam,sed et in magno viventes inscientiæ bello,tot et tam magna mala pacem appellant.[23] Aut enim filios suos sacrificantes,aut obscura sacrificia facientes,aut insaniæ plenas vigilias habentes,[24] neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt :sed alius alium per invidiam occidit,aut adulterans contristat,[25] et omnia commista sunt : sanguis, homicidium,furtum et fictio, corruptio et infidelitas,turbatio et perjurium, tumultus bonorum,[26] Dei immemoratio, animarum inquinatio,nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia,inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.[27] Infandorum enim idolorum culturaomnis mali causa est, et initium et finis.[28] Aut enim dum lætantur insaniunt,aut certe vaticinantur falsa,aut vivunt injuste, aut pejerant cito.[29] Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt,male jurantes noceri se non sperant.[30] Utraque ergo illis evenient digne,quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis,et juraverunt injuste,in dolo contemnentes justitiam.[31] Non enim juratorum virtus,sed peccantium pœna,perambulat semper injustorum prævaricationem.