[1] Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,et disponit omnia suaviter.[2] Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,et quæsivi sponsam mihi eam assumere,et amator factus sum formæ illius.[3] Generositatem illius glorificat,contubernium habens Dei ;sed et omnium Dominus dilexit illam.[4] Doctrix enim est disciplinæ Dei,et electrix operum illius.[5] Et si divitiæ appetuntur in vita,quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?[6] Si autem sensus operatur,quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?[7] Et si justitiam quis diligit,labores hujus magnas habent virtutes :sobrietatem enim et prudentiam docet,et justitiam, et virtutem,quibus utilius nihil est in vita hominibus.[8] Et si multitudinem scientiæ desiderat quis,scit præterita, et de futuris æstimat ;scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;signa et monstra scit antequam fiant,et eventus temporum et sæculorum.[9] Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,sciens quoniam mecum communicabit de bonis,et erit allocutio cogitationis et tædii mei.[10] Habebo propter hanc claritatem ad turbas,et honorem apud seniores juvenis ;[11] et acutus inveniar in judicio,et in conspectu potentium admirabilis ero,et facies principum mirabuntur me :[12] tacentem me sustinebunt,et loquentem me respicient,et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.[13] Præterea habebo per hanc immortalitatem,et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.[14] Disponam populos,et nationes mihi erunt subditæ :[15] timebunt me audientes reges horrendi.In multitudine videbor bonus,et in bello fortis.[16] Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :non enim habet amaritudinem conversatio illius,nec tædium convictus illius,sed lætitiam et gaudium.[17] Hæc cogitans apud meet commemorans in corde meo,quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,[18] et in amicitia illius delectatio bona,et in operibus manuum illius honestas sine defectione,et in certamine loquelæ illius sapientia,et præclaritas in communicatione sermonum ipsius :circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.[19] Puer autem eram ingeniosus,et sortitus sum animam bonam.[20] Et cum essem magis bonus,veni ad corpus incoinquinatum.[21] Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ;et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum :adii Dominum, et deprecatus sum illum,et dixi ex totis præcordiis meis :