[1] Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,[2] ad sciendam sapientiam et disciplinam ;[3] ad intelligenda verba prudentiæ,et suscipiendam eruditionem doctrinæ,justitiam, et judicium, et æquitatem :[4] ut detur parvulis astutia,adolescenti scientia et intellectus.[5] Audiens sapiens, sapientior erit,et intelligens gubernacula possidebit.[6] Animadvertet parabolam et interpretationem,verba sapientum et ænigmata eorum.[7] Timor Domini principium sapientiæ ;sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.[8] Audi, fili mi, disciplinam patris tui,et ne dimittas legem matris tuæ :[9] ut addatur gratia capiti tuo,et torques collo tuo.[10] Fili mi, si te lactaverint peccatores,ne acquiescas eis.[11] Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ;abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;[12] deglutiamus eum sicut infernus viventem,et integrum quasi descendentem in lacum ;[13] omnem pretiosam substantiam reperiemus ;implebimus domos nostras spoliis :[14] sortem mitte nobiscum,marsupium unum sit omnium nostrum :[15] fili mi, ne ambules cum eis ;prohibe pedem tuum a semitis eorum :[16] pedes enim illorum ad malum currunt,et festinant ut effundant sanguinem.[17] Frustra autem jacitur reteante oculos pennatorum.[18] Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur,et moliuntur fraudes contra animas suas.[19] Sic semitæ omnis avari :animas possidentium rapiunt.[20] Sapientia foris prædicat ;in plateis dat vocem suam :[21] in capite turbarum clamitat ;in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :[22] Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient,et imprudentes odibunt scientiam ?[23] convertimini ad correptionem meam.En proferam vobis spiritum meum,et ostendam vobis verba mea.[24] Quia vocavi, et renuistis ;extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :[25] despexistis omne consilium meum,et increpationes meas neglexistis.[26] Ego quoque in interitu vestro ridebo,et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.[27] Cum irruerit repentina calamitas,et interitus quasi tempestas ingruerit ;quando venerit super vos tribulatio et angustia :[28] tunc invocabunt me, et non exaudiam ;mane consurgent, et non invenient me :[29] eo quod exosam habuerint disciplinam,et timorem Domini non susceperint,[30] nec acquieverint consilio meo,et detraxerint universæ correptioni meæ.[31] Comedent igitur fructus viæ suæ,suisque consiliis saturabuntur.[32] Aversio parvulorum interficiet eos,et prosperitas stultorum perdet illos.[33] Qui autem me audierit, absque terrore requiescet,et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.